POMPILUS

POMPILUS
POMPILUS
fabulante Apolioniô, apud Athenaeum, l. 7. c. 7. nauta fuit vel piscator Icarius, in piscem sui nominis conversus: quod commentum ex mira piscis huius erga navigantes affectione originem traxisse, docet Voss. de or. et progr. Idolol. l. 4. c. 48. Eundem Nautilum proin quoque vocat Plin. l. 9. c. 29. quem locum vidimus supra, in hac voce. Itaque hi magno usui nautis sunt, cum quasi navium custodes ac servatores, eas comitent ur, non quidem in protum usque, quod Nicol. Leonicenus, Varior. l. 3. c. 9. refert; sed donec terram a longinquo praesentiant: Pronin quo propius ad littus acceditur; eo segnius comitantur. Qua de re sic Aelian. de Animal. l. 2. c. 15. Pompili, pisces pelaegii, omnium maxime piscium, quos auditione accepimus, in ima sede maris versari solent: sive ipsi terram male oderunt, sive haec illorum odiô tenetur. Hi autem sic circa naves altum secantes, tamquam amicas, concursant easque huc illuc salt antes stipant. Et homines quidem, qui nave vehuntur, quantum a terra absint, prorsus ignorant et ipsi etiam nautae a terra aberrare solent. At Pompili, tamquam sagacissimi canes, qui propinquam praesentiunt praedam, sic terram non longe abesse ante multo sentiunt, idcirco non tantô amplius studiô navium tenentur, longius eas ut per seequi comitando velint. Sed quasi signô ad abeundum sublatô, frequentes in altum redeunt. Unde nautae continentem, tametsi non facibus, eum adsecuti sed a Pompilis eruditi, propinquam esse sentiunt. Quae versu sic reddit Interpres Oppiani, de Piscibus, l. 1.
Pompilus his habitat petris, hunc laetus honorat
Navita: quod socium nantis se Pompilus offert,
Nomen habet: gaudet celeres per marmora euntet
Associare rates, cursum ventumque sequuntur,
Saltantes circum celsae latera alta carinae;
Nonnulli puppim et curvae moderamina navis
Prendunt: asi illi collectô examine muliô
Pendent a prora, dicas non sponte secutos,
Invittosque trahi, nec posse obsistere contra,
Tantô veliferae navis rapiuntur amore,
Et veluti Regem vel cinctum temporâ sertô
Victorem textis ramis et fronde virentem
Provecti Patres, et primô flore Iuventus
Stipant: circum densi laetique feruntur,
Donec Victorem sub splendida tecta reducunt:
Sic isti ad terram ???vem comitantur ovantes,
Connexi circum densi: sed littora postquam
Aspiciunt: odium terrae immortale recondunt,
Extemplo celeres, veluti de carcere, pisces
Erumpunt: saltu navem cursuque relinquunt.
Dant certum nautis signum, quod terra propinqua est etc.
Vide eundem eôd, librô, ubi de Nautilo, quem tamen a Pompilo distinguit, ei sermo est, a quo navigandi occasionem primam hominibus datam esse, contendit: Ovidium porro in Halieuticis, Plin. l. 32. c. ult. Voss. de Idolol Gent. l. 4. c. 32. 48. 49. quorum ultimô, Pompilum ad philtra quoque utilem habitum, dictumque ἱερὸν ἰχθὺν i. e. sacrum piscem, ex A thenaeo l. 7. et Nic. Leoniceno, Varior. l. 3. c. 9. docet, Fortun. tandem Licetum, l. de Gemmis Annul. c. 169.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Pompilus — ? Pompilus Pompilus cinereus …   Википедия

  • Pompilus — Systematik Ordnung: Hautflügler (Hymenoptera) Überfamilie: Vespoidea Familie: Wegwespen (Pompilidae) Unterfamilie …   Deutsch Wikipedia

  • Pompĭlus — Pompĭlus, Art der Grabwespe, s.d. 2) a) …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Pompilus cinereus — ? Pompilus cinereus Научная классификация …   Википедия

  • Pompilus cinereus — Systematik Ordnung: Hautflügler (Hymenoptera) Überfamilie: Vespoidea Familie: Wegwespen (Pompilidae) …   Deutsch Wikipedia

  • Pompilus formosus — Tarantula Ta*ran tu*la, n.; pl. E. {Tarantulas}, L. {Tarantul[ae]}. [NL., fr. It. tarantola, fr. L. Tarentum, now Taranto, in the south of Italy.] (Zo[ o]l.) Any one of several species of large spiders, popularly supposed to be very venomous,… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • pompilus — pom·pi·lus …   English syllables

  • pompilus — ˈpämpələs noun Usage: capitalized Etymology: New Latin, from Greek pompilos, a fish that follows ships, from pempein to send, send off, escort : the type genus of the family Pompilidae …   Useful english dictionary

  • Pradel Pompilus — Pradel Pompilus, (1914 2000), enseignant, grammairien, linguiste, écrivain haïtien et défenseur à la fois du créole haïtien et de la langue française au sein de la Francophonie. Pradel Pompilus est né le 5 mai 1914 dans la ville de Arcahaie… …   Wikipédia en Français

  • Pradel Pompilus — (1914 – 2000) was a Haitian writer. Pompilus is considered one of the most respected Haitian scholars. [P. Schutt Ainé, Haiti: A Basic Reference Book , 105] He is best known for his three volume study of Haitian literature. Notes References* …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”